PURPURAM adorare

PURPURAM adorare
PURPURAM adorare
olim dicti sunt, quibus Imperatorum chlamydis laciniam tangere vel osculari concessum erat. Et quidem Patricii ad dextram Principis mammam adorabant, quorum recedentium caput deosculabatur Princeps: Senatores vero ac coeteri gen dextrô ante Principem flexô discedebant, uti docet Car. du Fresne ex Procopio, Hist. Arcan. sub finem. Vide quoque eidem laudatos, Senatorem, l. 11. Epist. 20. Henr. Valesium ad Ammian. l. 15. et Iac. Gotofredum ad l. un. Cod. Theodos. de Praepositis sacri Cubiculi, et ad l. 6. de Decurion. At Purpuram sumere, apud Treb. Pollionem in XXX. Tyr. in vita Balistae, c. 18. Multi et sumpsisse illum purpuram et more Rom. imperâsse, exercitum duxisse --- dixerunt: idem est, quod Imperium sumere. Sic enim Capitolin. in Gordiano, c. 8. Gordianum Proconsulem reclamantem et se terrae aedfligentem, opertum purpurâ, imperare coegerunt. Et primo quidem invitus Gordianus purpuram sumpserat: postea vero quam vidit, neque filio neque familiae id tutum esse, volens suscepit Imperium. Ubi Imperium suscipere et purpuram sumere, idem valet. Omnes certe cum Imperio purpuram, quae Imperii insigne erat sumpsêre Imperatores. Hinc in tumultuariis eorum creationibus legimus
sublatam aliquando de vexillis purpuram a militibus aut e simulacris Deorum dereptam, cum alia ad manum non esset, quâ humeros eorum advelarent, quibus Imperium deferebant. Apud eundem Pollionem in Celso, c. 29. Celsum Imperatorem appellaverunt peplô Deze Caelestis ornatum. Vopiscus in Saturnino, c. 9. qui in Aegypto Imperium sumpsit, Depositâ purpurâ ex simulacro Veneris, cyclade uxoriâ militibus circumstantibus amictus et adoratus est. Idem in Probo, c. 16. scribit, eum appellatum esse Imperatorem a militibus ornatum etiam palliô purpureô, quod de statua Templi oblatum est etc. Vide quae apud eundem Pollionem, de Herenniano et Timolao, filiis Zenobiae habentur, et plura hanc in rem, apud Salmas. Not. ad Histor. Aug. Atque hinc Purpurati, Porphyretici et Porphyrogeniti dicti Imperatores Regumque liberi, quod in purpura, seu patre Imperatore vel Rege nati essent, εν ἀλουργίδι τραφέντες, apud Libanium in προσφωνητ. Iuliano inscripto: quos proin fasciis purpureis illigatos et circumvolutos in cunis legimus. Vide supra ubi de Porphyrogentis, et quae ad hanc rem observavit Car. du Fresne ad Alexiadem, p. 321. Claudian. in 4. Consul. Honorii, v. 121.
——— Hoc nobilis ortu
Nasceris aequaeva cum Maiestate creatus,
Nullaque privatae passus contagia fortis,
Omnibus exceptis, ultro te Regia solum
Protulit et patrio felix adolescis in ostro,
Membraque vestitu numquam temerata profano
In sacros cecidere sinus etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • ADORANDI — ritus, is erat apud Veteres qui deseribitut Minucio Felici in Octav. Caecilius simulacrô Serapidis denotatô, ut vulgus superstitiosus solet, manum ori admovens, osculum labris impressit. Hinc Plin. l. 28. c. 2 in adorando, dextram ad osculum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PORPHYROGENITI seu PORPHYRETICI — PORPHYROGENITI, seu PORPHYRETICI apud Constantinopolitanos olim dicti sunt, Imperatorum ac Regum liberi, quasi in purpura seu Patre Imperatore vel Rege, nati; quos in Imperio natos, interpretatur Chunradus Urspergensis. Latinis Purpurati. Senator …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SALUTANDI Patronos ritus — apud Romanos, memorabilis. Nempe Salutatores Romae passim divitum et potentiorum limina obibant et matutinum Ave (haec enim salutatoria vox erat) portabant. Martialis l. 1. Epigr. 56. v. 6. Et matutinum portat ineptus, Ave. Eorum statio… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • adorer — (a do ré) v. a. 1°   Rendre à la divinité le culte qui lui est dû. Dieu veut être adoré de ses créatures. •   J adore la bonté de Dieu, je l admire, j y mets ma confiance, BOURD. Pensées, t. I, p. 67. •   Et comme ces rois de l aurore, Un… …   Dictionnaire de la Langue Française d'Émile Littré

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”